monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.48 > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 78, 10
Denique sequitur: Quia comederunt Iacob, et locum eius desolaverunt. Iacob quippe figuram gestavit Ecclesiae, sicut Esau veteris Synagogae; unde dictum est: Et maior serviet minori . Potest in hoc nomine intelligi ea, de qua loquebamur, haereditas Dei, in quam invadendam atque vastandam post resurrectionem et ascensionem Domini Gentes persequendo venerunt. Sed, locum Iacob, quomodo intueamur intelligendum est. Magis enim locus Iacob illa civitas putari potest, in qua erat et templum quo universam illam gentem, sacrificandi et adorandi causa et Pascha celebrandi, Dominus praeceperat convenire. Nam si Christianorum conventus inhibitos atque compressos a persecutoribus Propheta vellet intelligi, loca desolata videretur dicere debuisse, non locum. Sed possumus accipere pro numero plurali numerum singularem positum, sicut vestem pro vestibus, militem pro militibus, pecus pro pecoribus: multa enim huiusmodi moris est dici, nec solum vulgo loquentium, verum etiam disertissimorum auctorum eloquentiae. Nec ab ipsa divina Scriptura hoc genus locutionis alienum est: posuit enim et ipsa ranam pro ranis, locustam pro locustis , et innumerabilia talia. Quod vero dictum est, Comederunt Iacob, hoc bene intelligitur, quod multos in suum malignum corpus, hoc est in suam societatem, terrendo transire coegerunt.